Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 54

Precedente Successiva

Caput XII.
Omnes sensus esse tactus: at sensoria et sentiendi
modos differre.

~ Animalis machina universa sensu tactus donata est; Res
enim omnes in mundo tangendo sentiunt. Fit enim per
actionem obiecti sensibilis in virtutem sensitivam. Actio
autem et passio non fit, nisi tangendo. Ut etiam Arist. et
philosophi omnes fatentur. At aliis in partibus alios sentiendi
modos obtinet; qui tamen omnes tactiones sunt; quotque
modis a rebus tangi moverique potest, tot sentiendi organa insunt:
Quoniam non omnium rerum praesertim languidarum tangentium
carnem et corium, vires intrinsecas percipit animal: nec prodest illi
omnes tangere penitus: multae enim pungunt, franguntque machinam,
ut spinae et lapides, aut dissoluunt, destruuntque, ut ignis: Idcirco
instrumenta data sunt illi, et sentiendi res languidas, quae
communi tactu non percipiuntur, sed interius admissae sentiri possunt;
et instrumenta quoque sentiendi procul res, nocere potentes,
si cominus moveant. Priorum gratia sunt nares et lingua. Posteriorum
oculi et aures. totque organa sunt, quot res modique communicandae.
Nam aut a rebus in animal motus manat, quo afficiunt aerem,
et huius percipiendi gratia sunt aures; aut lux qua illustratae
sunt, et quam afficiunt, et huius gratia sunt oculi; Caeterae res usui
applicandae, ignotum est, num proficiant animali eas tangenti: Nam
piper tactu est frigidum, et lilium oculo suave ac nobile: sed nasus
et lingua piperis calorem persentiunt: at quia decipitur spiritus in
naso, lilium utile putando ex odore: lingua mox per saporem examinando
invenit esse noxium. Interdum linguae non displicent carnes
pravae, quas nasus respuit, putentes comperiens. Itaque talia sensoria
non sunt, nisi Veneris et famis: Sed iudicium in his modo videtur
residere, quoniam a rebus aliud non manat, nisi lux motus, vapor,
substantia, et actio, ex quibus iudicamus.
~ Procul dubio gustus, tactus est intrinsecus sagaciorque, nam et
tangendo fit. In lingua apparent pori multi admittentes ad sentientem
spiritum cibi substantiam: quae si bene afficit, proficua toti corpori
aestimatur: non enim tenuiorem portionem, quae saepissime utilis
iucundaque est, sicuti nasus, spiritus linguae sentit, sed etiam crassiorem
tenuiori mixtam, eiusque nativum calorem, unde scit aptane sit,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche